Sermo infirmantes adiuuem. et dubitantes in fide confirmeꝫ. bene agentes fructibus perfectis ſuauiſſimis paſcam: certantes ab hoſtibus defendam in fide. victores hoſtium perpetue viſionis corona remunerem. vnde xp̄s in predicationibus de ſeipſo dixit illud Lu. Venit enim filius hominis querere ſaluum facere qd̓ perierat. vnde etiam Apl̓s. 1. Thi. 1. Xp̄s venit in hunc mundū peccatores ſaluos facere. Venit ergo de celo magnus medicus: qꝛ per totum mundū vbiqꝫ iacebat egrotus: vnde etiaꝫ Augꝰ ſuꝑ Ioh̓. ait. Nulla cauſa veniendi fuit xp̄o dn̄o niſi peccatores ſaluos facere. vnde etiam Bern̄. Venit ſaluator ad perditos. lux ad cecos. veritas ad deceptos: redemptor ad venditos. medicus ad egrotos. via ad errantes. vita ad mortuos. Iccirco dignum eſt vt tota deuotione celebremus aduentum dn̄i preparemus nos ad futuram ſolennitatem vt ip̄m dei filiū digne valeamus ſuſcipere: ad hoc hortatur nos Apl̓s in verbis p̄miſſis dicens Hora eſt nos ⁊cͣ. Hic querit̉ vtrū homo per ſeip̄m poſſit ſurgere a peccato mortali ſine dei adiutorio. reſpondet ſanctus Thomas non ſine auxilio gratie: quia reſurgere a peccato eſt reparare hominem deo quem per peccatum amiſit. Incurrit autem homo triplex detrimentum peccando ſcꝫ maculā: corruptionē natural̓ boni: reatum pene. Maculā quidem incurrit inquantū priuat̉ decore gratie deformitate pc̄ti. Cum aūt decor gratie perueniat ex illuſtratiōe diuini luminis non poteſt talis decor in aīa reꝑari ſine deo illuſtrante. vnde requiritur habituale donum quod eſt lumen gratie. Secundo incurrit corruptionē naturalis boni: qͥa bonum nature corrumpitur inquantū natura hoīs deordinatur voluntate hoīs deo non ſubiecta. Hoc enim ordine ſublato con­ſequens eſt tota natura hoīs peccantis deordinata remaneat. talis ordo nature reparari poteſt niſi voluntas hominis deo ſubiiciatur: niſi deꝰ voluntatem hominis ad ſe trahit. Tercio incurrit reatum pene: talis reatus pene eſt propter quem ipſe homo peccando meret̉ damnationem eternam: qui reatus pene­remitti poteſt niſi a deo in quem eſt offenſa cōmiſſa qui eſt omnium hoīm iudex. Item probatur quia peccatum eſt quidam caſus. Poteſt autem homo cadere in profundum puteum a quo perpetue exire non poteſt niſi adiutus aliunde. vnde Anſhelmꝰ Homo per ſe in puteum vel foueam cadere poteſt ſed per ſe non poteſt exire. Item peccatum eſt quedam vulneratio ſpiritualis. de qua Psͣ. Putruer̄t corrupte ſunt cicatrices ⁊cͣ. vnde Augꝰ Homo per ſeipſum ad mortem ire poteſt ſed non poteſt ſeipſum