¶ Seneca Cordubenſis ph̓us. vir doctiſſimus Stratini ſtoici diſcipulus Lucani poete patruus Rome claruit tempore Nero nis imperatoris. cuius ⁊ preceptor fuit. Huius tempore glorioſi apoſtoli Petrus ⁊ Paulus Rome predicabāt. Fuit aūt Seneca vite honeſte. magne abſtinentie ⁊ conuerſatōis vrbane ⁊ modi ci ſomni. Cum igitur Seneca ⁊ multi de domo ceſaris ad Paulum confluerent. pre ceteris ip̄e beato Paulo familiaris erat ꝓpter diuinam ſcientiam quam in eo viderat. vt vix ſe ab eius colloquio temperare potuiſſet. ⁊ quando cum eo ore ad os loqui nō poterat. frequentibꝰ epiſtolis datis ⁊ acceptis eius amicabili col loquio fruebat̉. Scripta quoqꝫ Pauli coram ceſare legit ⁊ in cūctis eum amicabilem reddidit. Senatus etiā de Paulo alta ſen tiebat. Hic Seneca continentiſſime vite fuit. quem beatus Hie ronymus ſanctoꝝ cathalogo annumerauit. illis epiſtolis prouo catus que legunt̉ Pauli ad eum. ⁊ ip̄ius ad Paulum. Hic an̄ bi ennium qͣꝫ Petrus ⁊ Paulus a Nerone conorarent̉ martyrio. ta liter interfectus eſt. Ip̄e em̄ Nero quadā die reſpiciens Senecā. ⁊ verbera que ſibi in pueritia intulerat ad memoriam reducens infremuit. ac tanqͣꝫ iniuriarum vltionem expetere de illo cupiēs. precepit. vt quodcunqꝫ genus vellet mortis ſibi eligeret. Seneca ergo quaſi ſuaue genus mortis arbitrans in balneo mori. inſciſionem vtriuſqꝫ vene brachij elegit. Item Seneca non dicit̉ quaſi ſe necans. Nam nihil reſpiciens ad malum operatur malum. Seneca autem moraliſſimus erat quare ſi ſeip̄m necaſſet moralitatem exceſſiſſet. ſed dicitur quaſi ſe nio nens chara id eſt vtilia documenta.ſ. pn̄tis libri quem in ſenectute ſua compoſuit. Uel ſi debet exponi qͣꝫtum ad eius interitum hoc vocabulum ſeneca tunc dicit̉ ſeueritate Neronis cadēs Nam Nero ip̄m interficere volens ꝑmiſit ſibi vt eligeret ſibi mor tem. ⁊ ſic ſibijpſi elegit permiſſionem ſanguinis cuiuſlibet vene in balneo. vt leuiori morte obieret.
zum Hauptmenü