cum Sennacherib veniſſet ad obſidendum hieruſalē et ſus eſt angelus domī et percuſſit in caſtris centum et octua­ginta quinqꝫ milia virorum. ecce itaqꝫ qd̓ deus per angeluꝫ ſuum puniuit ſuperbiam aſſiriorum tot milia eorundem oc cidendo Sic etiam duriciam pharaonis et egiptiorum pu­niuit per angelum omnia primogenita egipti interficiendo­ Sigmundus Quomodo autem punit per homīes Ulricus Exempla plura habes ī capitulo remittūt̉. xxiij.. v. in ver. hinc notandum ⁊cͣ. Itaqꝫ populus hebreo­rum per Nabuchodonoſor. Item per Anthiochum. Item per Litum et veſpaſianum punitus eſt. ⁊cͣ. Dicit enim ibi textus Aſſur id eſt Sennacherib. erat virga furoris domī. quia per innumeras gentes diuina iuſticia flagellare diſ­poſuit Sic attila rex hymorum flagellum dei ſeſe nomīauit Item Subiungit textus. ipſe vero Aſſur non cognouit qꝛ in ſuperbiam elatus victoriam quam aſſecutus fuerat. non diuine potentie. ſed ſuis viribus attribuit. Unde contra ei­us ſuperbiam loquitur dominus. nunquid gloriabitur ſer­ra contra eum qui ſecat. aut exaltabitur ſecuris contra eum qui cedit in ea. Hec textus in ca. dicto capitulo remittūtur. xxiij:. v. Sigmundus Nunc ad terciam ſpecieꝫ. ſci licet quomodo per dyabolum punit Ulricus Et hec ad materiam facit. Audiuimus enim ſupra in pſalmo ſupra prophetam dicentem. fiat angelus domini id eſt dya bolus perſequens eos ⁊cͣ. cum alijs enumeratis auctoritati­bus. et ita affligitur quandoqꝫ peccator in corpore. quando qꝫ in rebus. in corpore videmus torqueri energuminos de­moniacos et obſeſſos. Sic etiam videmus propter peccata multas infirmitates homines contrahere At ideo dixit tex­tus in capitulo cum infirmitas de peni. et remiſſ. vbi ait. infirmitas corporalis nonnunquā ex peccato proueniat. di­cente domino languido quē ſanauerat. vade et noli ampliꝰ pectare. ne deteriꝰ aliqͥd ꝯtingat. pn̄ti decreto ſtatuimꝰ et cipimꝰ medicꝭ corꝑm. vt eos ad īfirmos vocari ꝯtigerit