ipſos ante omnia moneant et inducant vt medicos animaꝝ aduocent. vt poſtquā fuerit homini de ſpirituali remedio prouiſum. ad corporalis medicine remedium ſalubrius ꝓ­cedat. cum ceſſante cauſa ceſſet effectus ⁊cͣ. hec tex. Exemplū habes de Nabuchodonoſor r̄ge babiloniorum qui propter peccatum ſuperbi tantis calamitatibus mentis et corꝑis aff fectus fuit. vt quadrupes incederet bouem ſe fore arbitra­tus gramina comediſſe dicitur ⁊cͣ. Unde ſuccedit tex. in ca pitulo Si per ſorciarias. xxxiij. queſti.. vbi tex. Si per ſor­ciarias atqꝫ maleficas artes occulto: Sed nunquā iniuſto dei iudicio permittente et dyabolo preparante concubitus non ſequitur ⁊cͣ. Ecce canonem determinare qd̓ occulto dei iudicio. procurante dyabolo. homo maleficiari poteſt Et ſic habes. deus inferendis penis vtitur dyabolo miniſtro: Sigmundus Quomodo igitur malefici mulieres aſſerunt et credant ſe ipſas talia facere. videlicet turbare ae rem. procreare tempeſtates. morbos inferre hominibus Ulricus Ip̄e dumt ixat pro earūdem ſtulticia ſe ta­lia facere credunt. et tamen ſua credulitate decipiuntur. Sigmundus vt quomodo Ulricus Nam vt dyabolus ex motu elementorum cognoſcit mutationē aeris et tempeſtates fieri debere. quas tamen ipſe dyabolus vt ſupra diximus faciliꝰ cicius q̄m homo preſcire poterit Uel cum diuina permiſſione aliqua plaga et peccatorū cor rectio: ſuper terraꝫ iuſto dei iudicio cadere deoet. cuius qui dem plage et correctionis ipſe executor diuina prouidētia deputatur. ita vt huiuſmodi plagam prenoſcit futuram. ex tunc cōmouet mentes huiuſmodi maleficarum mulierum. aliquando eiſdem perſuadendo. aliquando ob inuidiam: quā tales ſcelerate mulieres aduerſus proximum gerunt in vindictam mouendo. eadem ſolicitat. quaſi ipſas ml̓ieres doceat. huiuſmodi tempeſtates et aeris turbationes prouo care Sigmundus Quid faciendum igitur eadem docet. aut quomodo ipſas inſtruit. vt ipſe mulieres huiuſ­modi incōmoditates prouocent et ſuo maleficio perficiant.