Ulricus Conſulit et docet eas aliquid ſtultum fa tuum facere. Et quod ad huiuſmodi factum nihil pertinet. Sigmundus Si ſtultum. quid igit̉ eos docet: vnd̓ nanqꝫ prouenit: qd̓ poſtquā mulieres huiuſmodi documen ta ſequuntur. pro earundem voluntate tales tempeſtates ſuccedunt: et eueniunt. Ulricus Ecce cum dyabolꝰ preuidit vel ex curſu nature. et elementorum. vel ex permiſ­ſione diuina ſuper aliquā terram plagam ī figere debere ſibi qꝫ poteſtatem faciendi conceſſam eſſe: et ſic huiuſmodi euen tum alias futurum fore nihilominus tamen vt mulieres hu iuſmode ſcelerate credant ſe ex doctrina dyabolitalia effice re· dyabolus inſtruit eadem. vt quādoqꝫ accipiant lapides ſilicis. et verſus occidentem poſt tergum proijciant. aliquā do vt arenam aque torrentis in aerem proijciant. aliquādo in vna olla pilos porcorum buliāt. aliquado trabes vel ligna in ripas tranſuerſaliter collocent. et ſic de alijs fatui­tatibus. et tamen talibus faciendis cōmuniter dyabolꝰ pre­figit eis diem horam. vnde fatue huiuſmodi ml̓ieres dya boli doctrine credentes: talia alia his ſimilia faciunt. Ita qꝫ poſtquā ipſe talia fecerunt. at ſuccedentibus tempeſtati bus grandinibus alijs incōmoditatibus quas dyabolus alias in tali tempore nouit. vt premiſſum eſt. profuturas. ex tunc credunt ille ſcelerate fatue mulieres euctus huiuſmo­di ex facto eorum proceſſiſſe. tn̄ talia eorum facta non poſ ſent vnicam guttam prouocare. verum ex poſt ip̄e huiuſmo­di mulieres gratificantur dyabolo adorantes eum et īmo­lantes ei. acolocauſtomata vel quid aliud eidem offerentes Nam quis tam ebes mentis eſt. qui credere poſſet. ex hu­iuſmodi fatuitate et mulierum ſtulta operatōne. vna taꝫ in menſa ſpera aeris. et alia elementa deberent cōmoueri. in tum. vt grandines fulmina prouocarentur. Sigmū dus. Sed quid ad hoc dicis: videmus nanqꝫ vnam totaꝫ ſepe terram periclitari. in qua non omnes homines delique runt. Ulricus Sepe iuſtus perit cum impio. Si etiam quis punitur pro alio Nam geneſis tercio legitur. qd̓