Capitulum VI diſſimulat aut recuſat. Tertio ad ſeruandā pacem ſuꝑ­nam nos mouere debet redemptio copioſa: Nam ſumma dei patris ſapientia. que nouit hoc pacis precium eſtimare. pati ac mori voluit: vt nobis bonū pacis acquireret: Hinc eſt yſaie. liij. dicitur Diſciplina pacis noſtre ſuper eum: Sequitur. Tradidit in mortem animā ſuam. Pro hac ſan­guinem ſuum effudit: Ad col̓.j. Pacificans per ſanguinem crucis eius. ſiue que in celis. ſiue que in terris ſunt: Cara et impreciabilis eſt pax: que tam caro et impreciabili ſangui­ne ieſu chriſti eſt empta. Quarto ad ſeruandam pacem ſupernam mouere nos debet adeptio fructuoſa. Magni enim et innumerabiles ſunt fructus pacis noſtre cum deo. Iob.xxij. Acquieſce ei: ſcꝫ deo: et habeto pacem cum eo: Et per hoc habebis fructus optimos: Quia ex hac pace habe­bis bona temporalia. ſpiritualia. cteternalia: que ſunt tam precioſa. licet adquiri poſſint. eſtimari tn̄ non pn̄t: Hec pax ſuperna eſt plena. perfecta. conſūmata: ineffabilis. in­eſtimabilis. et incōprehenſibilis: Unde apl̓s ad philip. iiij. dicit. Pax dei exuperat omnem ſenſum. Seraphicus yſaias. c. xxij. ponit octo laudabiles huius pacis ſuperne diciones dicens in perſona domini. Et dn̄s dicit per eum. Sedebit ppl̓s meus in pulcritudine pacis: In tabernacu­lis fiducie. Et in requie opulenta. Primo em̄ dn̄s ꝓmit tit dignitatem faſtigij: dicit: Sedebit Sedere em̄ regnan tium eſt. Unde chriſtus in iuditio ſuo ſedebit. Et aſſeſſores eius conſedebunt vt dicitur math. ix. Secundo domi­nus promittit iocunditatem conſorcij. Cum dicit. populus meus. Beata gens(inquit psͣta. cuius eſt dominus. deus Apoca. xxi. eorum. populus quem elegit in hereditatem ſibi. Apoca. xxj. Ipſi ſcꝫ beati. ppl̓s eius erunt: et ipſe deus cum eis. erit eoꝝ deus. Sequitur. Et mors vltra non erit. neqꝫ luctus neqꝫ clamor: neqꝫ dolor erit vltra. Tertio ꝓmittit reful gentiam claritatis: tam loci qͣꝫ habitatorum eius: Cum di cit. In pulcritudine: Pulcra et clara eſt manſio beatifica­electorum. Habitatores aūt longe ſunt clariores et pulcri ores At ſponſus animarum deus et paterfamilias ethere­us pulcherrimus clariſſimus eſt. Cuius pulchritudinem candoris. admirabitur oculus vt dicit̉ ecc̄i. xliij. Quarto