Pars Prima Et ſicut ait Apoſtolus prima ad Corinteos. xij. Omnia mēbra ſunt vnum corpus; que tamen membra habent diuerſa officia: ⁊ quodlibet indiget officio alterius? ⁊ tunc eſt quodlibet membrū perfectum cum poteſt perficere ſuum opus propriuꝫ; vnum qd̓qꝫ enim eſt perfectum cum attingit proprie virtuti. vij. ph̓icorum ⁊. iiij. methaphiſice. Hoc eſt ſingulum horum quod poteſt face re ſuum opus; ⁊ equiuoce eſt illud quod non poteſt ſuum opus facere; vt ſerra lignea equiuoce eſt ſerra; ſic eſt in corpore reipublice; ꝙ ſunt diuerſa membra proporcionabiliter. vt dictum eſt habentia diuerſa officia. quorum quodlibet indiget officio al terius. Et tunc ipſa eſt in ſtatu debito; quando neutrū vſurpat officium alterius; ⁊ quodlibet exercet ſuum veraciter. Hec debet quis mirari. De coaptatione membrorum; reipublice membris naturalibus; cum dominus oſtenderit Habuchor ſtatuam; cuius caput ex auro optimo; pectus ⁊ brachia ex argēto ⁊c. Ad ſigni ficanduꝫ varium ſtatum regnorum diuerſorum ẜm ſanctos ibideꝫ Conſimili rōne in vno regno diuerſe perſone in republica: poſſūt ad aptari diuerſis membris in corpore naturali. Vnde ⁊ in tractatu qui dicitur liber ph̓ie. dicitur ꝙ in ciuitate ymaginaria Socratis; caput eſt ad modum arcis ipſius palladis; brachia tanqͣꝫ prudentes ⁊ fortes viri; iuxta arcem ad ipſam tuendam locata; vent̓ ⁊ genitalia opifices ciuitatis ⁊ muliereſ. Toxe vero ⁊ crura negociatores. Ab illucqꝫ diſcurrentes; pedes vero ſunt agrico le. Vnde ⁊ negociatores poſſunt ſignificari per pedes; quia calcāt terras ⁊ ſub nauigatione continetur; arſmercandi; ẜm Hugonē vbi ſupra. vel poſſunt ſignificari per crura. Vnde ſuſtentant rēpublicam ſuis mercaturis; mercature enim multum iuuant rempublicam ait Hugo vbi ſupra. Huius ſtudium gerendum gentes conciliat; bella ſedat; pacem firmat; ⁊ priuata bona ad communem omnium vſum immutat. Et de deorum informatione infra parte ſecunda. Et in hoc finis partis prime huius collectionis Incipit Pars Secunda. Diſtinctio Prima de colligatione membrorum adinuicē. De colligatione ordinali vel legali. q̄ eſt dn̄oꝝ ad ſeruos ⁊ econtra
zum Hauptmenü