extrinſecus veſtimentum nature ꝑtinēt quo ſe ip̄a natura ab incōmodis prote­git. Quatuor ad intrinſecus. quo ſe alē­do fouendo nutrit. ad ſimilitudinem dem triuij quadruuij. Quia triuiū de vocibus que extrinſecus ſunt. Et qͣdru­uium de intellectibus. qui intrinſecꝰ con cepti ſunt. practicat. Hec ſunt ſeptē an­cille quas mercurius aphilogia in dotē accepit. quia nimirum eloquentie cui cta fuerit ſapientia omīs humana actio ſeruit. Sicut tulius in libro rethoricorū de ſtudio eloquentie dicit. hec tuta. hec honeſta. hec illuſtris. hec eadem vita io­cunda fiat. Nam hinc ad rempublicam plurima comoda veniunt. Si modera trix omnium preſto eſt ſapientia. hic ad eos qui eam adepti ſunt. laus. honor. di gnitas conffuit. hinc amicis quoqꝫ eorū certiſſimum. tutiſſimum preſidiuꝫ eſt. Hee mechanice appellantur. id eſt adul terine. quia de opere artificagūt. quod a natura formam mutuat. Sicut alie ſe­ptem liberales appellate ſunt. Vel quia liberos. id eſt expeditos exercitatos mos requirunt. Quia ſubtiliter de rerū cauſis diſputant. Vel quia liberi tātum antiquitus. id eſt nobiles in eis ſtudere conſueuerant. Plebei vero ignobiliuꝫ filij in mechanicis propter periciam ope randi in quo magna priſcorum apparet diligentia. qui nil interpretatum lique­re voluerunt. ſed omnia ſubiectis regu­lis preceptis ſtringere. Nechanica ē ſcientia ad quam fabricam omniū reruꝫ concurrere dicunt. Prima lani ficium Anificium continet omnia texendi uendi retorquendi gene­ra. que fiunt manū. acu. fuſo. ſubula. gir­gillo. pectine. alabro. calamiſtro. chilin­dro ſiue alijs quibuſlibet inſtrumentis ex quacūqꝫ lini vel lane materia omni genere pellium eraſarum vel pilos habē tium Canapis quoqꝫ vel ſuberis iūcto­rum filorum ffoccorum. aut alia qualibꝫ re huiuſcemodi. que in vſum veſtimen­torum. operimentorum lineorū. ſagoruꝫ. ſaginatum. ſubſtratoriorum. cortinaruꝫ matularum. filtrorum. cordaruꝫ. caſſium funium redigi poteſt. Stramina quoqꝫ ex quibus galeros ſportulas texere ſo lent homines. Hec omnia ſtudia ad la­nificium ꝑtinent. Secunda arma tura. ecunda eſt armatura Arma aliquan­do quelibet inſtrumēta di cuntur. ſicut dicimus arma belli. Arma nauis. id eſt inſtrumenta belli et nauis. Ceterum ꝓprie arma ſunt. quibus tegi­mur. vt ſcutum. torax. galea. vel quibus percutimus vt gladius. bipennis. Tela autem ſunt quibus iaculari poſſumus. vt haſta. ſagitta. Dicta autem arma ab armo id eſt brachio. Quia brachia mu niunt. que ictibus opponere ſolemꝰ. Te­la autem dicuntur a greco telon. id ē gum. eo longa ſunt huiuſmodi. Vnd̓ prothelare id eſt prolongare dicitur. Armatura igitur quaſi inſtrumentalis ſcientia dicitur non tamen ideo. īſtru