SANCTI AVGVSTINI EPISTOLA LXXXV liniamētis figuriſqꝫ mēbroꝝ: ſine ullis localibꝰ finibus: ſine ſpacijs infinitis. Ipſumqꝫ lu­men quo cuncta iſta diſcernimus: In quo nobis ſatis apparet: quid credamus incogni­: quid cognitū teneamus: quā formā ſenſu corporis recordaremur: qua cogitatione fingamꝰ: quid corporis ſenſus attingit: quid imaginetur animꝰ ſimile corpori: quid cer & oīm corpoꝝ diſſimiliū intelligētia cōtemplet̉. Hoc ergo lumē ubi hæc cūcta diju dicāt̉: utiqꝫ ſicut huiꝰ ſolis& cuiuſqꝫ corporei luminis fulgor localia ſpacia circūqꝫ diffunditur mentemqꝫ noſtram quaſi uiſibili candore colluſtrat: ſed inuiſibiliter& in­12. de Gen̄. ad litteram. ca. 6 et. 7. effabiliter:& tamen intelligibiliter lucet: tamqꝫ nobis certum eſt: ꝗͣ nobis efficit certa quæ ẜm ipſum cuncta conſpicimus. Cum igitur tria ſint rerum genera quæ uidentur: I Vnum corporalium: ſicut hoc cælū& terra:& quicquid in eis corporeꝰ ſenſus cernit & tangit. Alterū ſimile corporalibꝰ: ſicut ſunt ea quæ ſpiritu cogitata imaginamur: ſiue recordata uel oblata quaſi corpora contuemur: unde ſunt etiā uiſiōes quæ uel in ſom­nis: uel in aliquo mentis exceſſu his localibus quantitatibus ingerunt̉. Tertiū ab utro­qꝫ diſcretum: quod neqꝫ ſit corpus neqꝫ habeat ullam ſimilitudinem corporis: ſicut eſt ſapientia: quæ mente intellectu conſpicitur:& in cuius luce de his omnibus ueraciter iudicatur. In quo iſtorum genere credendum eſt eſſe iſtam quam noſſe uolumus tri­nitatem: profecto aut in aliquo: aut in nullo. Si in aliquo: eo utiqꝫ quod eſt alijs duobꝰ præſtantius: ſicut eſt ſapientia. Quod ſi donū eius in nobis eſt:& minus eſt ꝗͣ illa ſūma & incōmutabilis quæ dei ſapientia dicitur: puto non debemꝰ dono ſuo inferius co­gitare donantem. Si autem aliquis ſplendor eius in nobis eſt: quæ noſtra ſapientia di­citur: quantumqꝫ eius per ſpeculum& in ænigmate capere poſſumus: oportet eam& ab omnibus corporum ſimilitudinibus ſecernamus. Si aūtem in nullo iſtorum genere eſſe putanda eſt iſta trinitas:& ſic eſt inuiſibilis ut nec mēte uideatur: multominus de illa huiuſmodi opinionem habere debemus: ut eam rebus corporalibus uel corpora­lium rerum imaginibus ſimilem eſſe credamꝰ. Non enim corpora pulchritudine mo­lis aut magnitudine ſuperat: ſed diſſimilitudine aut diſparilitate naturæ: Et ſi diſcreta eſt a comparatiōe bonorum animi noſtri: qualia ſunt ſapientia: iuſticia: charitas:& tera talia: quæ profecto non mole corporis pendimꝰ: nec eorum quaſi corporeas for­mas cogitatione figuramus: ſed ea quando recte intelligimus ſine aliqua corpulentia uel ſimilitudine corpulentiæ in luce mentis aſpicimꝰ: quanto eſt ab omniū qualitatum & quantitatum corporalium comparatione diſcretior: non eam tamen a noſtro intel­Ro. 1. lectu omnino abhorrere apoſtolus teſtis eſt: ubi ait: Inuiſibilia enim eius a conſtitutio­ne mūdi ea quæ facta ſūt intellecta conſpiciūt̉: ſempiterna quoqꝫ eiꝰ uirtꝰ ac diuinitas. k Ac per hoc cum eadem trinitas fecerit& corpus& animam: ſine dubitatione eſt utro­qꝫ præſtantior: Anima ita conſiderata maxime humana& rationalis atqꝫ intellectua lis quæ ad eius imaginem facta eſt: ſi cogitationes noſtras& intelligentias non euice­rit: ſed eius qd̓ habet præcipuum: id eſt ipſam mentem atqꝫ intelligentiam mente at qꝫ intelligentia potuerimus apprehendere: non erit fortaſſis abſurdum: ut eam ad ſuū quoqꝫ creatorem intelligendum ipſo adiuuante meditemur attollere: Si autem in ſe­2. Corꝭ. 5. ipſa deficit ſibiqꝫ ſuccumbit: pia fide contenta ſit quamdiu peregrinat̉ a domino: do­Eph̓. 3. nec fiat in homine quod promiſſum eſt: faciente illo qui potens eſt: ſicut ait apoſto­lus: facere ſupra ꝗͣ petimus aut intelligimū s. Reſtat itaqꝫ ut ita credamus unius ſub­ſtantiæ trinitatem: ut ipſa eſſentia non aliud ſit ꝗͣ ipſa trinitas. Ad quam uidēdam quā tumlibet in hac uita proficiamꝰ: per ſpeculum erit& in ænigmate qd̓ uidebimꝰ. Cum uero qd̓ in reſurrectione promittitur ſpiritale corpus habere cœperimꝰ: ſiue illam me­te: ſiue mirabili modo: quoniā ineffabilis eſt ſpiritalis corporis gratia:& corpore uide­amus: non tamen per locorū interualla: nec in parte minorem: in parte maiorem: quo­niam non eſt corpus:& ubiqꝫ tota eſt pro noſtra capacitate uidebimꝰ. Quod uero po­ L ſuiſti in epiſtola tua: uideri tibi: uel potius quod uidebatur tibi nihil uiuum ſcd̓m ſub­ſtantiam ineſſe iuſticiæ: ideoqꝫ te non poſſe adhuc deum: id eſt uiuentem naturam iu­ſticiæ ſimilem cogitare: quia iuſticia ſicut dicis: non in ſe ſed in nobis uiuit: immo nos potius ſcd̓m illam uiuimꝰ: Ipſa uero per ſe iuſticia nequaquam uiuit. Ad hoc ut tibijpſe