SANCTI AVGVSTINI EPISTOLA C id quoqꝫ in nobis qd̓ uita continua uigilantes dormienteſqꝫ experimur: quo pacto fiat De Cura pro mortuis. ca. 1 explicare ſufficio. cum ad te dictarem hanc epiſtolā: teipſum animo contuebar: te utiqꝫ abſente atqꝫ neſciēte:& quomodo poſſis his uerbis moueri ſcd̓m noticiam quæ mihi de te ineſt imaginabar: atqꝫ id quo nam modo in animo meo fieret: capere ac īue ſtigare non poteram: certus tamen fieri corporeis molibus: nec corporeis quali­tatibus cum corpori ſimillimū fieret: Hoc iterum habeas: ut ab occupato& feſtināte De Gen̄ ad lrāꝫ. li. 12. dictatum. In duodecimo autem libro eorum quos de geneſi ſcripſi: uerſatur hæc quæ ſtio uehemēter:& ex multis rerum expertarum atqꝫ credibiliter auditarū diſputatio illa ſilueſcit. Quid in ea potuerimus uel effecerimus cum legeris iudicabis: ſi tamē do­minus dignabitur donare: ut eos mihi libros quantū poſſum congruēter emendatos iam liceat edere multorū fratrum expectationi: non iam longa diſputatione ſuſpēde­re. Narrabo autem unū aliquid breuiter unde cogites: Frater noſter Gennadiꝰ notiſ­ G ſimus fere omnibus: nobiſqꝫ chariſſimus medicus: qui nunc apud carthaginem degit: & romæ ſuæ artis exercitatione præpolluit: ut hominē religioſum noſti: atqꝫ erga pau perum curam impigra miſericordia facillimoqꝫ animo benigniſſimū: dubitabat tamē aliquando ut modo nobis retulit: cum adhuc eſſet adoleſcens:& in his elemoſynis fer uentiſſimus: utrum eſſet ulla uita poſt mortem. Huius igitur mentem& opera miſer­cordiæ: quoniam deus nullo modo deſereret: apparuit illi in ſomnis conſpicuus iuue­nis& dignus intēdi: eiqꝫ dixit: Sequere me: quem dum ſequeretur uenit ad quādā ci­uitatem ubi audire cœpit a dextera parte ſonos ſuauiſſimæ cantilenæ ultra ſolitā no­tamqꝫ ſuauitatem. Tunc ille intēto: quid nam eſſet: ait: hymnos eſſe beatoꝝ atqꝫ ſan­ctorum. Siniſtra autē parte quid ſe uidiſſe retulit: non ſatis memini: euigilauit:& ſom­nium ut fuit: tantūqꝫ de illo: quantum de ſomno cogitauit. Alia uero nocte: ecce idem ipſe iuuenis eidem rurſus apparuit: atqꝫ ab illo utrum cognoſceretur īterrogauit: Re­ſpondit iſte: bene pleneqꝫ cognoſceret. Tunc ille quæſiuit ubi ſe noſſet. Nec me­moriæ defuit quid iſte idem reſponderet: totumqꝫ uiſum illud hymnoſqꝫ ſanctorū ad quos audiendos eo duce uenerat: recentiſſimos recordabat̉ facilitate narrauit. Hic ille percunctatus eſt: utrum id qd̓ narrauerat in ſomnis uidiſſet an uigilans: reſpon­dit in ſomnis. At ille: Bene inquis recolis: uerum eſt in ſomnis illa uidiſti: Sed etiā nūc in ſomnis te uidere ſcias. Hic cum audiſſet iſta: ita eſſe credidit: atqꝫ id reſponſione fir­mauit̉. Tunc qui hominē docebat: adiecit& ait: Vbi eſt modo corpus tuū? Ille reſpon dit: in cubiculo meo. Scis ne inquit ille in eodem corpuſculo nūc illigatos eſſe& clau­ſos& ocioſos oculos tuos nihilqꝫ illis oculis te uidere? Reſpōdit: ſcio. Tūc ille: qui ſūt ergo inquit iſti oculi quibus me uides? Ad hoc iſte non inueniens quid reſponderet: obticuit. Cui hæſitāti: ille qd̓ his interrogationibus docere moliebatur aperuit:& con tinuo ſicut inquit illi oculi carnis tuæ utiqꝫ in dormiente atqꝫ in lectulo iacente nunc ua cant nec aliquid operantur:& tamen ſunt iſti quibus me intueris& iſta uteris uiſione: ita cum defunctus fueris nihil agentibus oculis carnis tuæ uita tibi inerit qua uiuas ſen ſuſqꝫ quo ſentias. Caue iam deinceps ne dubites uitam manere poſt mortē. Ita ſibi ho­mo fidelis ablatam dicit huius rei dubitationē. Quo docente niſi ꝓuidentia& miſeri cordia dei? Iſta narratione dixerit aliquis tātæ rei nos non ſoluiſſe: ſed auxiſſe quæſti/ H onem: uerūtamen cum his uerbis credere liberum cuiqꝫ ſit ſeipſū quiſqꝫ habet quo ſe auocet: Profundiſſima quæſtio eſt:& uigilat quotidie& cogitat: homo dicat unde fiant iſta ſimilia formis: ſimilia qualitatibus: ſimilia motibus corporum: nec tamen ma­teriæ corporali: dicat ſi poteſt. Si autem non poteſt: ꝗd ſe præcipitat de rariſſimis aut inexꝑtis: quaſi definitā ferre ſententiā continua& quotidiana non ſoluat? Ego aūt ꝗͣuis quō fiant iſta ueluti corporea ſine corpore: uerbis prorſus explicare poſſum: tn̄ ſicut ſcio ea corpore fieri: utinā ſic ſcirem quō diſcernerent̉ quæ uident̉ aliquā­do ſpiritū:& corpus uideri putantur: quō diſtinguant̉ uiſa eoꝝ: quos error uel im­pietas plærūqꝫ deludit: quādo uiſis piorum atqꝫ ſanctorum ſimilia plæraqꝫ narranturꝭ quorū exempla ſi cōmemorare uoluiſſem: tēpus mihi potius ꝗͣ copia defuiſſet. in dn̄i miſericordia uegeteris dn̄e beatiſſime& uenerabis:& deſiderabilis frater.