SANCTI AVGVSTINI RPISTOLA XCIX Manducabant: bibebant: nubebant: uxores ducebant: donec intrauit Noe in arcam: uenit diluuium& perdidit omnes. Sed quia ea res geſta etiam futuram rem ſignifica­bat: Ideo ibi diluuiū& baptiſmū ſignificauit fidelibꝰ:& infidelibꝰ pœnā: Sicut in figura rei geſtæ: ſed tātūmodo dictæ: qd̓ de lapide ſcriptum ē quo ſignificatꝰ eſt xp̄s: duo quædam prænunciata ſunt:& infidelibus offendiculum& fidelibꝰ ædificiū. Aliquādo autem in eadem figura uel geſta uel dicta: etiam duæ res aliquid unū ſignificant: ſicut fideles ſignificauerūt ligna quæ in arcæ fabrica coaptata ſūt: eoſdēqꝫ etiā animæ octo quæ in eadem arca liberatæ ſunt: quomodo in illa euangelica ſimilitudine de ouili idē ipſe chriſtus eſt& paſtor& ianua. Nec moueat ad impediendum iſtum intellectum: C eūdem chriſtum dixit apoſtolus Petrus prædicaſſe illis in carcere cōcluſis: quōdā non crediderant in diebus Noe: ut ideo non arbitremur hoc intelligendū: quia illo tē­pore nondū uenerat chriſtus. Nondum em̄ uenerat ſcilicet in carne: ſicut uenit quan­Baruch. 3. do poſt hæc in terra uiſus eſt:& cum hominibus cōuerſatus ē. Verūtn̄ ab initio gene­ris humani: uel ad arguendos malos: ſicut ad Cain: ac prius ad ipſum Adam uxorēqꝫ eiūs: uel ad conſolandos bonos: uel ad utroſqꝫ admonendos: ut alij ad ſalutē ſuam cre derent: alij ad pœnam ſuam non crederēt: ipſe utiqꝫ non in carne: ſed in ſpiritu uenie­bat: uiſis congruis alloquēs quos uolebat ſicut uolebat. autem dixi: in ſpiritu uenie­bat: Et ipſe quidem filius in ſubſtātia deitatis: quoniam corpus non eſt: utiqꝫ ſpiritꝰ eſt. Sed quid facit filius ſine ſpirituſancto: uel ſine patre: cum inſeꝑabilia ſunt omnia opera trinitatis: Ipſa quoqꝫ ſcripturæ uerba: de quibus agitur: ſatis hoc ut puto indicant eis i. Petri. 3. diligenter attendunt: Quia chriſtus inquit ſemel peccatis noſtris mortuus eſt: iuſtꝰ iniuſtis: ut nos adducat deo: mortificatꝰ quidem carne: uiuificatus autem ſpiritu: in quo& his qui in carcere cōcluſi erāt ſpiritibus adueniēs prædicauit qui increduli fue­rant aliquādo: quādo expectabat dei patientia in diebus Noe cum fabricaret̉ arca: ut arbitror attēditur forma uerborum: Chriſtus mortificatus carne: uiuificatꝰ aūt ſpi ritu. In quo ſpiritu adueniens prædicauit& illis ſpiritibꝰ increduli fuerāt aliquādo in diebus Noe: quoniam priuſquā ueniret in carne pro nobis moriturus: quod ſemel fe­cit: ſæpe antea ueniebat in ſpiritu ad quos uolebat: uiſis: eos admonens ſicut uolebat utiqꝫ in ſpiritu: quo ſpiritu& uiuificatus eſt: cum in paſſione eſſet carne mortificatus. Quid eſt em̄ uiuificatus eſt ſpiritu: niſi eadem caro qua ſola fuerat mortificatus: uiuificante ſpiritu reſurrexit? Nam fuerat anima mortificatus leſus: hoc eſt eo ſpi­ D ritu qui homīs eſt: quis audeat dicere: cum mors animæ ſit niſi peccatum: a quo ille omnino immunis fuit cum pro nobis carne mortificaret̉? Si em̄ oīum hominū animæ Ro. 5. ex illa una ſunt quæ inſufflata eſt primo homini quem peccatum intrauit in mundū & peccatum mors:& ita in omnes homīes ꝑtranſijt: Aut ſi eſt inde anima chriſti­quoniam nullum habuit omnino peccatum: uel originale: uel ꝓprium: propter qd̓ ei mors debita uideretur: nobis eam quippe quā debebat exoluit: in quo princep: mundi mortiſqꝫ præpoſitus nihil īuenit. Neqꝫ em̄ abſurdum eſt: ut qui primo homini animam creauit: crearet& ſibi: Aut ſi& ipſa inde eſt eam ſuſcipiendo mūdauit: ut ſine ullo prorſus peccato: uel perpetrato: uel traducto ad nos ueniens de uirgine naſcere tur? Si autem animæ non ex illa una propagāt̉:& ſola ex Adam caro trahit originale pctm̄: ita ſibi creauit aīam dei filiꝰ: ut cæteris creat: quā tn̄ carni peccati miſcuit: ſed ſil̓itudini carnis peccati. Sūpſit em̄ ex uirgine uerā ꝗdē carnis ſubſtātiā: tn̄ peccati carnem: quia non ex carnali concupiſcētia: ſiue ſeminatam ſiue cōceptam: mortalem ſane ac per ætates mutabilē: tāꝗͣ carni peccati ſine peccato ſimillimā. Ac per hoc quæ cūqꝫ de anima opinio uera ſit: quarum nullam temere affirmare adhuc audeo: niſi tm̄ illam repudiare: qua creduntur animæ meritis: neſcio quorum ſuꝑioꝝ actuū ſuoꝝ: ſingulæ in ſingula corpora tanꝗͣ in carceres trudi: Certe anima chriſti non ſolum īmor talis ſcd̓m cæterarū naturā: ſed ea iam nullo mortificata peccato uel damnatione pu­nita eſt: quibus duabus cauſis mors animæ intelligi poteſt:& ideo non ſcd̓m ipſā dici potuit chriſtus uiuificatꝰ ſpiritu. In ea re quippe uiuificatus eſt in qua fuerat mortifica tus: ergo de carne dictum ē. Ipſa em̄ reuixit aīa redeunte: quia ipſa erat mortua aīa re­cedente. Mortificatus ergo carne dictus eſt: quia ſcd̓m ſolam carnē mortuus eſt: uiui­