pocius iuſtos eſſe ante deum. Conſiderandum preterea eſt. ꝙ lectio duobusmodis animo faſtidium ingerere ſolet.⁊ affligere ſpiritum. qualitate ſcꝫ ſi obſcurior fuerit. quantitate ſi prolixior extiterit. In quorum vtroqꝫ magno moderamine uti oportet. vt quod ad refectōnem queſitum eſt. non ſummatur adſuffocatōnem. Sunt qui omnia legerevolunt tu noli contendere. nichil tua intereſt. an non omnes legeris libros. Infinitus eſt librorum numerus. tu noli ſequi infinita. Vbi finis non eſt. requieseſſe non poteſt. Vbi requies nō eſt. paxnulla eſt. Vbi pax nulla eſt. deus habitare non poteſt In pace(inquit propheta factus eſt locus eius ⁊ habitatō eiusin ſyon. ſed in pace eſſe ſyon oportet. ſedpacem non amittere. Contemplare ⁊ occupari noli. Noli auarus eſſe. Audi ſalomonem. Audi ſapientiam ⁊ diſce prudentiaꝫ fili ini inquit amplius hijs nonrequiras. faciendi plures libros nulluseſt finis. frequenſqꝫ meditatō carnis afflictō eſt. Vbi ergo eſt finis. finē loquendi omnes pariter audiamus. Deum time ⁊ mandata eius obſerua. hoc eſt omnis homo.¶ De lectione incipientiū ⁊ opere perfectorumEmo neꝓ hijs que ſuperiuscommemoraui eſtimet lectorum diligēiam reprehendere.Cum ergo pocius diligētes lectores adpropoſitum hortari intendaꝫ et eos quilibenter diſcunt laude dignos oſtendere. Sed ibi locutus ſum eruditis. Nuncautem erudiendis ⁊ doctrinam qui prīcipium eſt diſcipline inchoantibus. illisſtudium virtutum. iſtis vero exerciciuꝫlectōnis ꝓpoſitum eſt. ſic tamē vt nec hijvirtute careant. nec illi ꝓrſus lectōnemomittant. Nam ſepe minus peruidū eſtopus qd̓ nō precedit lectō. Et doctrinaminus vtilis quam nō ſequit̉ bona operatio. Pportet autem ſummoꝑe et illoscauere. ne forte ad ea que retro ſunt aſpiciant. ⁊ iſtos ſolari. ſi vbi illi ſunt quādoqꝫ peruenire deſiderant. vtroſqꝫ ergo exerceri ⁊ vtroſqꝫ ꝓmoueri cōuenit. Nēoretro abeat. aſcendere licet. ſed nō deſcēdere. Si vero nec dum aſcendere potesſta in loco tuo liber a culpa. Non eſt qͥalienum vſurꝑat officiū. Si monachuses quid facis in turba. Si amas ſilenciūcur clamantibus aſſidue intereſſe delectas. Tu ſemper ieiunijs ⁊ fletibꝰ inſiſtere debes ⁊ ſi tu philoſophari quer. Siplicitas monachi philoſophia eius eſt.Sed docere inquis alios volo. Nō eſttuum docere ſed plangere. Si tamē doctor eſſe deſideras. audi quid facias. vilitas habitus tui. ⁊ ſimplicitas vultus.innocentia vite. ⁊ ſanctitas conuerſatōnis tue docere debet homines. Meliꝰ ſugiendo mundum doces qͣꝫ ſequendo. ſꝫaduc forte proſequeris. ⁊ quid inquiēs.Nonne ſaltem ſi volo diſcere mihi licetSupradixi tibi. lege ⁊ occupari noli.Exercicium tibi poteſt eſſe lectō. ſed nōpropoſitum. Doctrina bona eſt. ſed incipientium eſt. Tu vero te perfectum forepermiſeras. Et ideo tibi non ſufficit ſi incipientibus coequaris. plus aliquid tete facere oportet. Cōſidera ergo vbi ſis.Et quid agere debeas facile agnoſces.