gum tibi oneroſum eſt adhuc omnes proſequi cum multa fortaſſis inuenias. in quibus magis traharis qͣꝫ edificeris. Noli inſtare. ſic nunqͣꝫ ad finem venies. Diſce prius breuiter dilucide quid te­nendum ſit de fide trinitatis. quid ſane profiteri veraciter credere debeas. autem poſtea legere ceperis libros. ml̓ ta obſcure. multa apertē. multa ambi­gue ſcripta inueneris. que aperta inuene ris adiunge baſe ſue. ſi forte conueniant que ambigua ſunt ita interpretare. vt non diſcordent. Que vero ſunt obſcu­ra reſera ſi potes. quid ſi intellectum eo­rum penetrare non potes. tranſi nedum preſumere conaris non ſufficis pericu lum erroris incurras. Noli contemnere ea ſed pocius venerare quia audiſti qd̓ ſcriptum eſt. Poſuit tenebras latibuluꝫ ſuum. ſi aliquid etiam inueneris cō­trarium illi. quod tu iam firmiſſima fide tenendum eſſe didiciſti. Non tamen expedit tibi cottidie mutare ſententi­am. niſi prius doctiores te conſulueris et maxime quid fides vniuerſalis. que nunquam falſa eſſe poteſt. inde iubeat ſentiri agnoueris. Sic de ſacramento altaris. ſic de ſacramento baptiſmatis confirmationis. coniugij. et omnibus que tibi ſupra enumerata ſunt. face­re debes. Vides multos. ſcripturas legentes. quia fundamentum veritatis non habent. in errores varios labi. et tociens fere mutare ſententiam. quot legunt lectiones. Rurſum alios vides qui ſecundum illam veritatis agnitio­nem qua intus firmati ſunt. quaſlibet ſcripturas ad congruas interpretatio­nes flectere nouerunt. et quid a fide ſa­na diſcordet. quid conueniat iudicare in ezechiele legis. rote animalia ſe­cuntur. non animalia rotas. Cum am­bularent inquit animalia. ambulabant rote iuxta ea. et dum eleuarentur ani malia de terra. eleuabantur ſimul ro te. ſanctorum quippe mentes quantum virtutibus et ſcientia proficiunt. tan­tum ſanctarum ſcripturarum archana profunda eſſe conſpiciunt. vt que ſim­plicibus et adhuc ſtantibus in terram iacere videbantur. erectis ſublimes ap­pareant. nam ſequitur. Quocūqꝫ ibat ſpiritus illuc eunte ſpiritu et rote pa­riter leuabantur ſequentes eum. Spi­ritus enim vite erat in rotis. vides quo modo rote hee animalia ſequntur. et ſe cuntur ſpiritum. Rurſum alibi dicitur. Littera occidit. ſpiritus autem viuificat quia nimirum oportet diuinum lecto­rem ſpiritualis intelligentie veritate eſ­ſe ſoli datum. vt earum litterarum api ces. que et peruerſe nonnunqͣꝫ intelli­gi poſſunt ad quelibet diuertictila non inclinet. Quare antiquus ille populus qui legem vite acceperat reprobatus eſt. niſi quia ſic ſolam litteram occiden tem ſecutus eſt. vt ſpiritum viuifican­tem non haberet. Hec vero non ideo dico vt quibuſlibet ad voluntatem ſu­am interpretandi ſcripturas occaſione prebeam. ſed vt oſtendam eum qui ſo lam ſequitur litteram diu ſine errore non poſſe incedere. Oportet ergo vt ſic ſequamur litteram ne noſtrum ſen­ſum diuinis auctoribus preferamus. et ſic non ſequamur. vt in ea totum ve ritatis iudicium pendere creddamus. litteratus. ſed ſpiritualis omnia diludi cat. Vt ergo ſecure poſſis iudicare litt­teram non de tuo ſenſu preſumere. ſed erudiri prius et informari oportet. et quaſi quandam inconcuſſe veritatꝭ ba ſem cui tota fabrica innititur fundare. neqꝫ a teipſo erudire preſummas. ne forte dum te introducere putas ma­gis ſeducas. Adoctoribus et ſapien­tibus hec introductio querenda eſt. qui auctoritatibus ſanctorum patrum te ſtimonijs ſcripturarum tibi ꝓut op eſt. Et facere et aperire poſſint. Cunqꝫ iam introductus fueris teſtimonijs ſcri­pturarum legendo ſingula que docue­