¶SANCTI AVGVSTINI EPISTOLA LXXXIII LXXXIIII omnia quæ in iſta mortalitatis erumna cupidius ꝗͣ prudentius appetūtur. Alia eſt aūt ſpes piorum: alius laboris fructus: alia periculorum merces. Nam in hoc mūdo non timere: non dolere: non laborare: nō periclitari impoſſibile eſt. Sed plurimum intereſt qua cauſa: qua expectatione: quo termino iſta quiſqꝫ patiatur. Ego quidem cum amatores ſæculi huius intueor: neſcio quando poſſit eſſe ad eorum animos ſanādos oportuna ſapientia: Quando enim res uelut proſperas habent: faſtu reſpuūt ſalubres monitus:& qͣſi anilem reputant cantilenam. Quando autem in aduerſis agunt: magis cogitant euadere: unde ad præſens āgūtur: ꝗͣ capere unde curent̉:& unde perueniant ubi angi omnino non poſſint. Aliquando tamen quidam cordis aures admouēt: atqꝫ abhibent ueritati rarius inter proſpera: crebrius inter aduerſa: ſed tamen pauci ſunt. Ita enim prædicti ſūt: inter quos te eſſe cupio: quia ueraciter diligo domine inſignis& præſtantiſſime ac deſiderantiſſime fili. Hæc admonitio tibi ſit mea reſalutatio: quia& ſi te deinceps talia perpeti qͣlia pertuliſti nolo: plus tamē doleo hæc ipſe te ſine aliqua in meliꝰ uitæ mutatiōe fuiſſe perpeſſum. ¶ Beati Auguſtini ad Cryſinum: illum propter impatiētem mœrorem amiſſionis rerum temporaliū:& ſtultam eius propemodum deſperationem increpantis:& ad meliora exhortātis. Kpl̓a. LXXXIII. Omino uere ac merito chariſſimo& prædicādo fratri Cryſino: Auguſtinꝰ in E domino ſalutem. Rumor ad me detulit(deus faciat ut nō ſit) ſic te animo perturbatum: ut multum mirer prudentiam tuam& chriſtianum animū: parum cogitare rerum terrænarum conditionem: nullo modo æquari poſſe cæleſtibus: ubi cor noſtrum& ſpes noſtra collocanda eſt. Vir cordate: nūquid aut totum bonum tuum: in his rebus erat: quas nūc uideris amittere? Aut tam magnum bonum illa deputabat: ut eo ſubtracto ſic tenebreſcat mens nimia triſticia: quaſi lumen eius: non deus: ſed terra ſit? Audiui enim(iam dixi: deus faciat ut falſum audierim) ꝙ tibi manus etiam uelles inferre: quod melius non credo: aut aſcendiſſe in cor tuum: aut exiſſe de ore tuo. Sed tamen quia ita perturbatꝰ es: ut hoc de te dici potuerit: grauiter de te cōtriſtatꝰ: hoc litterarum alloquio putaui conſolandam charitatem tuam: quāquam nō dubitem dominū deum noſtrum: in corde tuo loqui meliora. Noui enim ꝗͣ pio ſtudio ſemper audieris uerbū eiꝰ. Erige itaqꝫ animū frater in chriſto chariſſime: deꝰ noſter nō perit a ſuis: nec perdet ſuos: uult autem monere nos: ꝗͣ ſint hæc fragilia& incerta: quæ nimis diligūt homines: ut ſoluamus ab eis uinculum cupiditatis: per quod implicato: nos trahūt: ut totum amorem noſtrum conſuefaciamus in eum currere: in quo nulla damna timeamus: Ipſe te hortatur per miniſteriū noſtrum: uiriliter cogites te fidelem eſſe chriſtianum:& eius redemptum eſſe ſanguine: qui non ſolum æterna ſapientia: ſed etiam per mala præſentia: docuit nos temperanter proſpera ſæculi huius contemnere:& fortiter aduerſa tolerare: eius fœlicitatis mercem pollicens quā nemo poſſit a nobis auferre. Scripſi ſane etiam ad uirū laudabilem comitem: quam epiſtolam in tuo arbitrio ſi dare uelis. Nam per quem det̉ nō dubito deeſſe nō poſſe: adiuuāte dn̄o uel ępiſcopū uel preſbyterū uel quēlibet. ¶ Beati Auguſtini ad Gaiū: ſcripta ſua familiariter illi cōmendātis:& ſil̓ ꝗd in his ſentire: aut cui aſcribere debeat declarātis. Epl̓a. LXXXIIII. Aio Auguſtinus. Vt abs te abſceſſimꝰ: dici non poteſt quāta ſuauitate nos per I fuderit recordatio tui: ac ſæpe perfundat. Recolimus enim ardorem inquiſitionis tuæ: cum eſſet mirabilis non fuiſſe perturbatam modeſtiam diſputandi. Nam neqꝫ flagrantiꝰ percunctantem: neqꝫ tranquillius audientem: quēqꝫ facile inuenerim. Vellē itaqꝫ tecū multū loꝗ: Non em̄ multū eſſet: qͣntūcūqꝫ eſſet ſi tecū loquerer. Sed ꝗa difficile eſt: ꝗd opꝰ eſt cauſas quærere? Prorſus difficile eſt: Erit fortaſſe ali qn̄ facillimū: ita deꝰ uelit: nūc certe aliud ē. Dedi ergo negociū fratri: ꝑ quē lr̄as miſi: ut oīa nr̄a legēda præbeat prudētiſſimæ charitati tuæ. Nō em̄ aliꝗd meū inculcabit inuito: Noui enim ꝗd benignitatis in nos animo geras: quæ tamē lecta ꝓbaueris: uera pro uideris: noſtra eſſe non putes: niſi quia data ſūt: eoqꝫ te cōuertas licet: unde tibi quoqꝫ
zum Hauptmenü