EPISTOLA CXLIIne tāto remiſſior ſit ad uirtutem animus ac tardior: quāto minus ſe poſſe credat:& dūqd̓ ineſſe ſibi ignorat: id ſe exiſtimat non habere. Proferenda ſemper in noticiā ea reseſt: cuius uſus deſideratur:& explicandum quicquid bonum natura poteſt: cū quicꝗdpoſſe probatur: implendum eſt. Hæc igitur prima ſanctæ ac ſpiritalis uitæ fundamēta iaciantur: ut uires ſuas uirgo agnoſcat: quas demum bene exercere poterit: cū easſe habere didicerit. Optima em̄ animi incitamēta ſunt cum docet̉ aliꝗs poſſe qd̓ cupiat. Nam& in bello ea exhortatio maxima eſt eaqꝫ plurimū auctoritatis habet: quæpugnatorem de uiribꝰ ſuis admonet. Primum itaqꝫ debes naturæ humanæ bonumde eius auctore metiri: deo ſcilicet qui cum uniuerſa mundi& quæ intra mundū ſunt:opera bona& ualde bona feciſſe referatur: quāto putas præſtantiorem ipſum hoīemfecit propter quem omnia etiam intelligitur illa condidiſſe? Quem dum ad imaginē& ſimilitudinem ſuam facere diſpoſuit anteq̄ faceret: qualem eſſet facturus oſtendit.Deinde cum ſubiecit ei uniuerſa animalia: cunqꝫ etiam conſtituit eorum dominum:quæ uel mole corporis: uel uirium magnitudine: uel armis dentium: multo ualentiorahomine fecerit: declarat: quāto pulchrius ſit homo ipſe cōditus: quem uel ex hoc tioſuit naturæ ſuæ ītelligere dignitatem dum fortia ſibi ſubiecta miratur animalia. Neqenim nudum illum ac ſine præſidio reliquit: nec diuerſis periculis uelut expoſuit infitmū: ſed quem inermem extrinſecus fecerat: melius intus armauit: ratione ſcilicet atqꝫprudentia: ut per intellectum uigoremqꝫ mentis: quo cæteris præſtabat animalibꝰ factorem omnium ſolus agnoſceret: Et inde ſeruiret deo: unde alijs dominabitur: quemtamen iuſticiæ dominus uolūtarium eſſe uoluit non coactum. Et ideo reliquit eum inEcc̄i. 15.manu conſilij ſui: poſuitqꝫ ante eum uitam& mortem: bonum& malum:& qd̓ placuerit ei: dabitur illi. Vnde etiam in Deuteronomio legimꝰ: Vitam& mortem dedi anteDeut.10A faciem tuam: benedictionem& maledictionem: elige tibi uitā ut uiuas. Hinc iam ꝓCa. 3.uidēdum eſt: ne forte illud remordeat te in quo temere imperitum uulgus offendit:& ideo nō uere bonum factum hominem putes: quia is facere malum poteſt: nec ipſanaturæ uiolentia aſtringitur ad īmutabilis boni neceſſitatem. Nam ſi diligēter retractes:& ad ſubtiliorem intellectum cogas animū: hinc tibi melior ſtatꝰ hominis ac ſuperior apparebit: unde putatur inferior. in hoc em̄ gemini itineris diſcrimine: in hac utriuſqꝫ partis libertate rationabilis animæ decus poſitum eſt. Hinc inquā totꝰ naturæ noſtræ honor conſiſtit: hinc dignitas: hinc deniqꝫ optimi quiqꝫ laudē merētur: hinc præmium: nec eſſet omnino uirtus ulla in bono ꝑſeuerantis: ſi is ad malum trāſire non potuiſſet. Volens nanqꝫ deus rationabilem creaturam uoluntarij boni munere:& liberi arbitrij poteſtate donare utriuſqꝫ partis poſſibilitatem homini inſerendo: ꝓpriū eiꝰfecit eſſe qd̓ uelit: ut boni ac mali capax: naturaliter utrūqꝫ poſſet:& ad alterutrū uoluntatem deflecteret. Neqꝫ enim aliter ſpōtaneum habere poterat bonum: niſi ea creatura quæ etiam malum habere potuiſſet. Vtrūqꝫ nos poſſe uoluit optimus creator:ſed unū facere: bonū ſcilicet qd̓& imparauit: maliqꝫ facultatem ad hoc tm̄ dedit: ut uoluntatem eius ex noſtra uoluntate faceremus. Qd̓ cum ita ſit: hoc quoqꝫ ipſum ꝙ etiāmala facere poſſumꝰ: bonum ē. Bonū inquā: quia boni partē meliorem facit. Facit em̄ipſam uoluntariam ſui iuris non neceſſitate deuictam: ſed iudicio liberā. Licet em̄ nobis eligere: refutare: ꝓbare: reſpuere. Nec eſt quo magis rationabilis creatura cæterispræferatur: niſi ꝙ cum oīa alia conditionis tm̄ ac neceſſitatis bonum habeant: hæc ſola habeat etiam uoluntatis. Sed pleriqꝫ impie: non minus qͣ imperite cum ſuper ſtatu hominis quæritur: uereor dicere: quaſi rep̄hendentes opus domini: talem illū aiūtdebuiſſe fieri: qui omnino facere nō poſſet malum. Dicit itaqꝫ ei figmētū qui ſe finxit:R0.9.quid me feciſti ſic? Et improbiſſimi hominū dū diſſimulant: idipſum bene adminiſtrare: qd̓ facti ſunt: aliter ſe factos eſſe malunt: ut qui uitam ſuam emendare nolunt: uideātur emendare uelle naturam: cuius bonum ita generaliter cunctis inſtitutum eſt: ut ingentilibus quoqꝫ hominibus: qui ſine ullo cultu dei ſunt: ſe nōnunꝗͣ oſtendat ac proferat. Ꝙ multos enim philoſophoꝝ& audiuimus:& legimus:& ipſi uidimus caſtos: patientes: modeſtos: liberales: abſtinentes: benignos:& honores mūdi ſimul& delitiasH4