EPISTOLA CCII 46 inhabitandam æternam cæleſtemqꝫ ciuitatem inſtruitur& aptatur: non ſolum iubet aggredienda: uerūetiam donat implēda. Inde eſt deorum multorum falſorumqꝫ l De diuinatiōe demonū. ca. 9. ſimulacra:& prædixit euerſura:& præcepit euerti. Nihil enim hoīes tam inſaciabi­les reddit uitæ peruerſitate ꝗͣ illorum deorum imitatio: quales deſcribūtur& cōmen dātur litteris eorum. Deniqꝫ illi doctiſſimi uiri qui rempublicam ciuitatemqꝫ terrenā qualis eis eſſe debere uidebat̉: magis domeſticis diſputationibus requirebant ul̓ etiā deſcribebāt: ꝗͣ publicis actionibus inſtituebant atqꝫ formabant: egregios atqꝫ laudabi­les quos putabant homines potius ꝗͣ deos ſuos imitandos ꝓponebant: erudiendæ in­doli iuuentutis. Et reuera Terentianus ille adoleſcens qui ſpectans tabulam pictam in pariete: ubi pictura inerat de adulterio regis deorum: libidinem qua rapiebatur ſti­mulis etiam tantæ auctoritatis accendit: nullo modo in illud flagicium uel cōcupiſcē­do laberetur: uel perpetrando īmergeretur: ſi Catonē maluiſſet imitari ꝗͣ Iouem: ſed quo pacto id faceret cum in templis adorare cogeretur louem potiꝰ ꝗͣ Catonē. Ve­rum hæc ex comœdia quibus impiorum luxus:& ſacrilega ſuperſtitio conuinceretur ꝓferre forſitan non debemus: Lege ul̓ recole in eiſdem libris ꝗͣ prudenter diſſeratur nullo modo potuiſſe ſcriptiones& actiones recipi comœdiarum: niſi mores recipien­tium conſonarēt: Ita clariſſimorum uirorum in republica excellentium:& de republi­ca diſputantium auctoritate firmatur: nequiſſimos homines fieri deorum imitatione peiores: non ſane uerorum ſed falſorum atqꝫ fictorum. At enim illa omnia quæ anti­quitus de uita deorum moribuſqꝫ conſcripta ſunt: longe aliter ſunt intelligēda atqꝫ in­terpretāda ſapientibus. Ita uero in templis populis cōgregatis: recitari huiuſcemo­di ſalubres interpretatiōes heri& nudiuſtertiꝰ audiuimus: Quæſo te ſiccine cæcū eſt humanum genus aduerſus ueritatem: ut tam aperta& manifeſta non ſentiat? Tot lo cis pingitur: funditur: tūditur: ſculpitur: ſcribitur: legitur: agitur: cantatur: ſaltatur lup­piter: adulteria tanta cōmittens: quantum erat ut ſuo ſaltem capitolio iſta prohibens legeretur. Hæc mala dedecoris impietatiſqꝫ pleniſſima ſi nemine prohibete in popu lis ferueant: adorētur in templis: rideātur in theatris: cum his uictimas immolant: ua­ſtetur pecus etiam pauperum cum hæc hiſtriones agunt& ſaltāt: effundantur patri­monia diuitū: ciuitates florere dicuntur. Horum plane florum non terra fertilis: non aliqua opulēs uirtꝰ: ſed illa dea Flora digna mater inuēta eſt: cuius ludi ſcænici tam ef fuſiore& licentiore turpitudine celebrantur: ut quiuis intelligat quale dæmonium ſit quod placari aliter non poteſt: niſi illic non aues: non quadrupedes: deniqꝫ ſangui­humanus: ſed multo ſceleſtius pudor humanus tanꝗͣ īmolatus intereat. Hæc dixi ꝓ­pter quod ſcripſiſti: Quantū tibi ætas fini proxima eſt: cupere te ut patriā tuam inco­lumem ac florentem relinquas. Tollant̉ illa omnia uana& inſana: conuertant̉ ho­ k mines ad uerum dei cultum moreſqꝫ caſtos& pios: tunc patriam tuam florentem ui­debis: non opinione ſtultorum: ſed ueritate ſapientiū. Cum hæc patria carnalis ge­nerationis tuæ portio fuerit: illius patriæ cui non corpore ſed fide naſcimur: ubi oēs ſācti& fideles dei poſt labores uelut hyemales uitæ huiꝰ: interminata æt̓nitate flore/ būt. Nobis itaqꝫ cordi eſt: neqꝫ chriſtianam amittere manſuetudinem: neqꝫ pernicio­ſum cæteris imitatiōis exemplum in illa ciuitate relinquere. Quomodo id agamus: aderit deus ſi eis ita grauiter indignetur: Alioquin& manſuetudo quā ſeruare cu­pimus:& diſciplina qua uti moderate nitimur impediri poteſt: ſi deo aliud in occulto placet: ſiue iudicanti hoc tm̄ malum flagello acriore plectendum: ſiue etiam uæheme­tius iraſcenti: ſi non correctis nec ad ſe cōuerſis ad tempus eſſe uoluerit impunitum. Præſcribit nobis quodāmodo prudentia tua de perſona epiſcopali:& dicis patriam tuam leui populi ſui errato prolapſam. Quod quidem ſi iuris publici rigore meti­amur: debet plecti ſæueriori cenſura. Sed epiſcopum inquis fas eſt niſi ſalutem ho­minibus impertire:& ſtatu meliore cauſis adeſſe:& apud omnipotētem deum ue­niam aliorum mereri delictis. Hoc omnino ſeruare conamur: ut ſæueriore ceſura ne­mo plectatur: neqꝫ a nobis: neqꝫ ab alio ullo ītercedētibꝰ nobis:& ſalutē hoībꝰ cupimꝰ