ſuper Cantica canticorum. Cap. I operū delectatione ſe ſatiat. Unde ideꝫ ſubijciens dicit: B Ueni in hortum meum ſo­ror mea ſponſa: meſſui mirrhaꝫ meā cum aromatibus meis. Co medi fauū cum melle meo: bibi vinum meū cum lacte meo.) Mirrhā dilectus aromatibus metit: quando xp̄us mortificatiōe vite ad perfe­ctionē perducta: electum ſuū ab hac vita ſuccidens: ad celeſte horreuꝫ cum ſancta opinione inducit. Fauū cum melle com­dit: quādo deſideriū ſanctū in ſanctis ope­ribus latens perficit: ad ſanctoꝝ termi­ ſanctam animā ſua delectatiōe impi­guandā tranſigit. Uinū vero ſuū cum la­cte bibit: quādo perfectiōe quorundā ſe reficit: innocentiā alioꝝ cum pietate di ligens: vtroſqꝫ ad eternū terminū ingerit Ad quoꝝ exemplū quoſqꝫ remanētes in­uitat cum ſubiūgit. Comedite amici mei: bibite inebriamini chariſſimi. Notandū in primis eſt: quia qui come­dūt amici: qui vero bibūt inebriant: cha­riſſimi eſſe perhibent̉. In quibus verbis intelligi dat̉: quia in hoc loco comedere bonū eſt: ſed bibere inebriari ampliꝰ bo­ eſt. Sunt nimirū quidā in ſancta eccle­ſia qui ſic diuina audiūt: vt celeſtia pluſqͣ terrena amare diſcant: pro eoꝝ deſiderio multa pauperibus tribuāt: a prauis ope­ribus ſe cuſtodiāt: nulla alicui violenter rapiāt: eccleſie predicationē libenter au­diant: in fide ſe inſtruant: ꝙͣ et operibus ſanctis exerceāt: tamē vxores habēt: pi­guiora nutriūt: res ſuas diligunt: quāuis his omnibus xp̄m preponant. Hi ꝓfecto comedūt amici ſui: quia ſanctā ſcriptu­ram audiētes: talem ſibi refectionē aſſu­niūt: vt ſi ad ſummā perfectiōis adhuc non aſſurgūt: tamen ſcd̓m modū ſuū per­fecti: in preceptis diuinis ſine crimine vi­uant. Quod beati iohannis parentes zacharias videlicet heliſabeth cōſerua re ſtuduerūt: per reuelationē angelicā in ſenectute ſua filiū accipere meruerūt: quo maior inter natos mulierū non ſurrexit: et ip̄m ſaluatorē mundi digito oſtendere baptizare meruerit. De cuius parenti­bus dicit̉: Erant autē iuſti ambo ante de um: incedētes in omnibus mādatis iu­ſtificatiōibus deo ſine querela. Sunt ve ro alij qui tanta auiditate diuinā ſcriptu­ram audiūt: vel legunt: vt ꝓtinus cūctis terrenis oꝑbꝰ abdicatis ſola celeſtia am biant parētes: vxores: domos: filios: etiā omnia tranſitoria abijciant: ſolūmodo xp̄m ſequi amplecti cōcupiſcant. Eius deſiderio ſe affligūt ieiunijs: afficiūt lacri mis: exercent meditatiōibus diuinis: ſo­la que ſunt eterna cogitāt: contemplatiōi bus vacant: ad hoc laborantes: vt ea que retro ſunt obliuiſcētes: in anteriora ma­gis ac magis ſe extendāt. Quid profecto iſti quid aliud agūt: niſi bibentes inebriā tur: vt dum omniū terrenoꝝ per deſideri­um obliuiſcunt̉: iure a ſponſo celeſti: non tantū amici: ſed chariſſimi vocari mere ant̉. De quibus idē ſequit̉ dicit: D Ego dormio: cor meum vi gilat. Huiuſmodi quippe electi cor ſponſi be­ne vocari poſſunt: qui quo amplius exte­riora que ſunt in mūdo fugiūt: eo ſecretiꝰ ea que ſūt interiora ſponſi cognoſcūt. De quibus ꝓculdubio idē ſponſus alibi dicit Qui diligit me diligetur a patre meo: ego diliga eum: manifeſtabo ei meip̄m Dormit ergo ſponſus cor eius vigilate quia dum xp̄us iam glorificatus in beati tudine quieſcit: quicūqꝫ eum perfecte dili git: vt ad ip̄m perueniat laborat. De qua vigilātia ſponſa ſuperius dixit. Cuꝫ eſſet rex in accubitu ſuo: nardꝰ mea dedit odo rem ſuū Quid em̄ illud quieſcere dormi re dicat̉: id manifeſtat: quod alibi legit̉. In pace inidip̄m: dormiam requieſcā. Quod tamen ip̄m ip̄a ſponſa de ſe dice­re poteſt: dicat ergo: Ego dormio: cor meū vigilat. Ac ſi aperte mens ſancta loqueret̉ dicens: Dum a mūdanis tumul