Sermo XXXI. quia habet caritatem. Caritas ergo nunqͣꝫ ex cidet. Omīa ꝟo alia dona ceſſabunt ſiue ſint prophetie. que ſunt cognitiones de futuris que omnino euacuabūtur. quia totum ibi erit preſens et permanens. ſiue ſint lingue. id eſt dona loquendi varijs linguis que ibi ceſſa bunt. quia vnica lingua. ſcilicet lingua dei om nes loquentur. yſaie. liiij. Ponam vniuerſos filios tuos doctos a domino. ſiue ſit ſcientia que eſt per ſpeculum creature et per cogniti onem cauſarum creaturaruꝫ. que deſtruetur. quia per veriſſimam et intimam omniuꝫ cau ſam omnia cognoſcētur. Apocalip. xxij. egebunt lumine lucerne. quoniam deus domi nus illuminabit eos. Quomodo autem qͣꝫ tum ad quid ſcientia deſtruetur magna que­ſtio eſt. Deinde cum dicit. ex parte em̄ co­gnoſcimus probat per rationem p̄dicta do­na ſcientie et prophetie debeant ceſſare. Et eſt ratio talis. Omne quod eſt imperfectū ad ueniente gloria ceſſabit. ſed predicta imperfe­ctionem habent. ergo ceſſabunt et hoc eſt qd̓ dicit. Ex parte em̄ cognoſcimus ex ꝑte pro­phetamus.i. ideo euacuabuntur predicta qꝛ ex parte.i. imꝑfecte cognoſcimus. et ex ꝑte.i. imꝑfecte prophetamus. Et qͣꝫtum ad ſcien tiam apertum eſt. quia intellectu infirmo co­gnoſcimus. qui ſe habꝫ ad manifeſtiſſima na­ture vt oculus noctue ad lucem ſolis vt dicit ph̓us. Unde ſicut oculus infirmus videt cir culum circa candelam accenſam qui eſt ibi ſed humor inordinatꝰ qui eſt in oculo fac̄ ſic apparere. Sic intellectus multa credit ſe vi­dere ī creatura. que ibi non ſunt. Treno. iiij. Contenebrati ſunt oculi oculi noſtri. Iteꝫ gnoſcimus medio tenebroſo. ſcꝫ per creaturā Iob. xxxvij. Nos quippe īuoluimur tenebris De prophetia etiam ſimiliter patet. Ip̄i em̄ prophete imperfecte cognoſcebant per eni­gmata ſcilicet figuras. Unde helyſeus qui fuit eximius prophetarum ignorauit etiam mortem filij ſunamitis. vt patet. iiij. Regū. iiij. Sic ergo patet imperfectionem iſta conti­nent. ſed venerit quod perfectuꝫ ē qd̓ erit in gloria. quia ibi erunt omnia conſummata euacuabitur. quod ex parte. eſt. id eſt. exilitas cognitionis et imperfectio que eſt hic in ſciē­tia et prophetia tolletur. quia perficietur. ſi­cut tollitur lumen candele adueniente lumi­ne ſolis. Et multomagis euacuabit̉ donū lin­gue. Deinde cum dicit. Cum eſſem paruū lus. idem probat exemplum. Et attende in paruulo eſt duplex imperfectio. ſcilicet lo­quele et ſcientie duplicis ſcꝫ diuinorum hu manorum. Et ideo dicit. Cum eſſem paruu­lus loquebar vt paruulus. ſapiebam vt par­uulus. ſcilicet de diuinis. et de his que nouer̄t qui habent donum prophetie cogitabam vt paruulus de iſtis terrenis. quando autem fa­ctus ſum vir. id eſt etatis perfecte. euacuaui. id eſt depoſui et dimiſi que erant paruuli: et ſic dimiſi loqui puerile. et hoc reſpicit donuꝫ linguarum ſapere puerile et hoc reſpicit do­num prophetie dimiſi etiam cogitare pueri­le. et hoc reſpicit donum ſcientie. quia vt dici­tur. Yſaie. lxv. Puer centum annorum mori­etur. Et ſic qͣꝫtum ad tria que dixit poſuit ex emplum. Similiter erit ī patria. quia hec tria ad perfectionem tranſibunt. et ſic euacuabū tur. Deinde cum dicit. Uidemus autē nunc per ſpeculum ⁊cͣ. probat idem per aliud exē­plum ſcilicet per ſimilitudinem ſumptam a modo videndi et cognoſcendi: qui eſt imper­fectionis. Dicit ergo. Uidemꝰ nunc per ſpe­culum. quaſi diceret. bene dico ſcientia et prophetia imperfectionem habent. et id̓o de bent in patria euacuari. quod patet ex modo cognoſcendi. quia nunc in via videmus deuꝫ et diuina per ſpeculum rationalis creature eſt imago dei. et videmus etiam in enigmate. id eſt in veſtigio et in creatura irrationali in qua deus et diuina videntur magis obſcure. Eſt enim enigma obſcura allegoria. vel ob­ſcura ſimilitudo. Obſcurus enim ſermo mi­randus eſt enigma vt eſt illud patrē ꝓgenies occidit matris in aluo. qͣꝫ genuit mater gene­rauit filia patrem. Yſidorus ꝟo dicit eni­gma eſt queſtio obſcura que difficile intelli­gitur. niſi aperiatur. vt eſt illud Idicum. xiiij. De comedente exiuit cibus. Unde de moy­ſe. qui videbat deum in ſubiecta rationali cre atura et non irratianali. dicitur Numeri. xij. Ore ad os loquor ei et palam enigma ta et figuras. Sicut dictum fuit Ezechieli. Fili hominis ꝓpone enigma et narra parabo lam. Et nota triplex eſt ſpeculū per quod in iſta vita cognoſcimus. Primū eſt nobiliſ­ſimum et clariſſimum ſcilꝫ filius dei incarna­tus. Sap̄. vij. Candorem lucis eterne et ſpe­culum ſine macula dei maieſtatis. Hoc ſpe­culum a iudeis fuit cōſputū vt in eo clariꝰ vi­deremus. et fuit affixum cruci. vt in eo cordis