De CLARIS ORATORIBVS CLXIX vixerit Hortenſius. tamen hunc curſum cōfecerit. annis ante decem cauſas agere cœpit. quam tu es natus idem quartoſexageſimo anno perpaucis ante mortem diebus vna tecum ſocerum tuū defen­dit Appium: Dicendi autem genus quod fuerit in vtroqꝫ orationes vtriuſqꝫ etiā poſteris noſtris in­dicabunt. Sed ſi quærimus cur adoleſcens magis floruerit dicendo. qui ſenior Hortēſius? cauſas re­perimus veriſſimas duas. primum quod genus erat orationis aſiaticum. adoleſcentia magis cōceſ­cum. quam ſenectuti. Genera autem aſiaticæ dictionis duo ſunt. Vnum ſententioſum.& argutū ſen­tentus non tam grauius.& ſi veris. nunquam concinnis.& venuſtis. qualis in hiſtoria Timeus. in di­ſendo autem pueris nobis Hieroces Alabandeus. magis etiam Menedes frater eius fuit. quorum vtriuſqꝫ orationes ſunt imprimis vt aſiatico in genere laudabiles. Aliud aūt genus eſt non tam ſen­tentis frequentatum quam verbis volucre. atqꝫ incitatum. quale eſt nunc a ſita tota. nec flumine ſo­lum orationis. ſed etiam ex ornato& facto genere verborum in quo fuit aeſchilus Cuidius.& me­us equalis Mileſius Aeſchines. In iis erat admirabilis orationis curſus. ornata ſententiarum cōcin­nitas non erat. Hæc autem(vt dixi) genera dicendi aptiora ſunt adoleſcentibus. in ſenibus grauita­tem non habent. Itaqꝫ Hortenſius vtroqꝫ genere florens. clamores faciebat adoleſcens. Habebat.n. & menedium illud ſtudium crebrarum venuſtarumqꝫ ſententiarum. in quibus vt in illo græco. ſic in hoc erant quædam magis venuſta. dulceſqꝫ ſententia. qͣꝫ aut neceſſaria. aut interdum vtiles. Et erat oratio qui incitata& vibrans. tum etiam accurata.& poſita. Non probantur hæc ſenibus. ſæpe vide bam qum irridentem. tum etiam iraſcentem.& ſtomachantem Philippum. ſed mirabantur adoleſcē tes. multitudo mouebatur. Erat excellens iudicio vulgi.& facile primas tenebat adoleſcens. Et ſi.n. genus illud dicendi auctoritatis habebat parum. tamē aptum eſſe ætati videbatur.& certe& inge ni quædam forma lucebat.& exercitatione perfecta erat verborum. eratqꝫ aſtricta comprehēſa ſum mam hominū admirationem excitabat. Sed qui iam honores.& illa ſenior auctoritas grauius ꝗd dam requireret. remanebat idem nec decebat idem. ꝙqꝫ exercitationem ſtudiumqꝫ dimiſerat. quod in eo fuerat acerrimū. concinnitas illa. crebritaſqꝫ ſententiarū priſtina manebat. ſed ea veſtitu illo ora tionis. quo conſueuerat ornata non erat. hoc tibi ille brute minus fortaſſe placuit. qͣꝫ placuiſſet. ſi illū flagrantem ſtudio.& florentem facultate audire potuiſſes. Tum Brutus. Ego vero iſta inquit que dicis video qualia ſint& Hortenſium magnum oratorem ſemper putaui. maximeqꝫ probaui Meſſalla dicentem. qum tu affuiſti. ſic ferunt inqͣꝫ. Idemqꝫ declarat totidē quod dixit(vt aiūt ſcripta verbis oratio. Ergo ille a Craſſo conſule:& ſcæuola vſqꝫ ad paulum.& Marcellum conſules floruit. nos in eodem curſu fuimus a Sylla dictatore. ad eoſdem fere conſules. Sic. Qu. Hortenſi vox extin cta fato ſuo eſt. noſtra publico. Melius queſo ominare inquit brutus. ſit ſane vt vis inquam.& id tam mea cauſa quam tua. ſed fortunatus illius exitus. qui ea non vidit qui fierent que prouidit fu tura. Sæpe enim inter nos impendentes caſus defleuimus. qum belli ciuilis cauſas in priuatorū cu­piditatibus incluſas. pacis ſpem a publico conſilio eſſe excluſam videremus. ſed illum videtur fœli­citas ip̄ius qua ſemper eſt vſus. ab eis miſeriis que conſecute ſunt morte vindicaſſe. Nos aūt Brute quoniam poſt Hortenſi clariſſimi oratoris mortem orbe eloquētiæ. quaſi tutores relicti ſumus do mi teneamus eam ſeptem liberali cuſtodia.& hos ignotos. atqꝫ imprudentes procos repudiemus. tu eamurqꝫ vt adultam virginem caſte.& ab armatorum impetu. quantū poſſumus prohibeamus. Eꝗ­dem& ſi doleo. me in vitam pauloſerius tanquam in viam ingreſſum priuſquam confectum iter ſit in hanc. r. p. noctem incidiſſe tamen ea conſolatione ſuſtentor. quā tn̄ mihi brute adhibuiſti tuis ſua uiſſimis litteris quibus me forti animo eſſe oportere cenſebas. ea geſſiſſem. que de me etiam me tacente ip̄a loquerentur mortuo viuerētqꝫ. Que ſi recte eſſet ſaluti rei. ſin ſecus. interitū ip̄o teſtimo niū meorum de. r. p. conſiliorum darent. ſed in te intuens Brute doleo. cuius in adoleſcentia per me dias laudes. quaſi quadrigis vehementem tranſuerſa incurrit miſera fortuna reipu. hic me dolor tā­git hec me cura ſollicitat.& hunc mecum ſocium eiuſdem.& amoris& iudicii. Tibi fauemus. te tu­frui virtute cupimus. tibi optamus eam rempu. in qua duorum generum ampliſſimorum renouare memoriam atqꝫ augere poſſis. Tuum enim forum tuum erat illud curriculū. tu illuc veneras vnus. qui non linguam modo acuiſſes exercitatione dicendi. ſed& ipſam eloquētiam locupletauiſſes. gra­uiorum artium inſtrumento& iiſdem artibus decus omnem virtutis cum ſumma eloquentia laude iunxiſſes. Ex te duplex nos afficit ſollicitudo quod& ip̄e rep. careas.& illa te. Tu tamē& ſi curſum ingenii tui brute premit hæc importuna clades ciuitatis. contine te in tuis perenibus ſtudiis.& effi­ce id quod iam prope modum. vel plane potius effeceras vt te eripias ex ea quā ego cōgeſſi in hunc ſermonem turba patronorum. Nec enim decet te ornatum vberrimis artibus quas quū domo hau rire non poſſes accerſiuiſti ex vrbe ea quæ domus eſt ſemper habita doctrina numerari in vulgo pa tronorum. Nam qui te exercuit Pāmenes vir longe eloquentiſſimus græcia. Quid illa vetus acade mia atqꝫ eius hæres Hariſtus hoſpes& familiaris meus. Siquidem ſimiles maioris partis oratorum futuri ſumus nonne cernimus vix ſingulis ætatibus binos oratores laudabilis conſtituiſſe. Galba fuit inter coequales vnus excellens cui quemadmodum accæpimus.& Cato cedebat ſenior.& qui temporibus ætate inferiores fuerunt. Lepidus poſtea deinde Carbo. Nam Gracchi in concionibus multo faciliore genere& liberiore dicendi quorum tamen ip̄orum ad ætatem laus eloquentiæ per fecta nondum fuit. Anto. Craſſus poſt Cotta Sulpitius Hortenſius. nihil dico amplius tm̄ dico. ſi mihi accidiſſet vt numerare in multis. ſi operoſa eſt concurſatio magis opportunorum.