Reuerendiſſimo patri in criſto fratri Franciſco ſanſoni Brixiano: ordinis minoruꝫ Miniſtro generali celeberrimo ſimulac benemerito. Frater Gratius Brixianus eiuſdem ordinis minimus cum cōmendatione: Salutem. Cogitanti mihi Reuerēdiſſime pater: moralis ph̓iae quā graeci aethicen appellāt: cognitionem omnium non modo pulcherrimam atqꝫ honeſtiſſimaꝫ: ſed huiuſmōi eſſe: quae felicitateꝫ ac ſummuꝫ illud bonum quod optimus quiſqꝫ appetendum ſibi maxime ducit: elargiatur: accuratius deinde perquirēti a quo exactiſſime ac grauiſ ſime pertractata eſſet: hauddubie ph̓orum princeps: ſicut in alijs: hanc ſibi quoqꝫ laudem vendicaſſe Ariſtoteles viſus eſt. Is enim. x. aethicoruꝫ libros ſolerti ac pro pe diuina cura compoſuit: in quibus tum ad publicam: tum ad priuatam gubernati­oneꝫ praecepta ſaluberrima cōmonſtrantur: ut breui cōplectar: omne vitae genꝰ: omnium officium atqꝫ aetatem: quō duci: exerceri: atqꝫ inſtitui oporteat: cumulatiſſi me ac cōmode docet. Sed quoniam ſine interprete a paucis vix intellecti ſūt eius li­bri: vt nos quoqꝫ opera noſtra plurimis prodeſſe poſſemus: Cōmentum in illos: ab excellentiſſimo noſtri ordinis Geraldo odonis mira quadam ac incredibili argu mentorum ſubtilitate editum: ab vrbe Roma: non parua quidem difficultate habē dum curauimus. neqꝫ hoc contenti: licet Bononia publica theologiae lectiōe diſtri cti eſſemus: ad caſtigationem praeclari ab omnibꝰ appetēdi operis: alijs quae ha bere potuerimꝰ collatis: ipſi quoqꝫ nos fideliſſime acceſſimus. Nihil dico de impreſ ſoribus: quos tuꝫ prudentes: tum fideles habere: conſilium fuit. Nihil de aſſiduis correctoribus: quoſ non mediocri eruditione praeditos eligere voluimus. Nihil de nobis ipſis qui dies nocteſqꝫ inuigilauimus: modo correctores: modo impreſſores ambientes: ne eorum incuria errores: vt ſaepiſſime accidit: in ipſo ōibus vere pre ferendo ope̓ deliterent. Nec vero me fugit Burleum alibi: alios quoſdam in Ari ſtotelis aethicam impreſſos eſſe. verum qͣꝫtuꝫ inter illos noſtra cura impreſſos in­terſit: doctiſſimorum hominum examē ac iudiciū facile comprobabit. Cum igit̉ vitā ita inſtituant hi libri: ita cuiuſqꝫ aetatis officia oſtendant: vt ad felicitatem perdu­cere cenſeantur: nemo ſit: qui talē ſibi ſuppellectilem paret: ex qua: quid patriae quid parentibus: quid fratribus atqꝫ amicis. ſecundum illud horatij dictuꝫ debeat: optime ac pleniſſime inſtituetur. Uale. bonoruꝫ moꝝ: optimarumqꝫ artium ac ſā ctitatis decus. Ex Brixia. kl̓. Maijs.