Expoſitio beati Gregorij pape ¶ Nigrā quippe et formoſam ſancta anīa ſe bene dicit: quia ſemper et turpitudinē peccatoꝝ perſpicit: et inde illius iuſticie quā in intimis videt: in exterioribus acti bus ſecū ſolerter formā gerit. Que bene ſicut tabernacula cedar nigra: ⁊ ſicut pel lis ſalomonis formoſa dicit̉: quia inquan tū tenebras mortalitatis portat: nigredine corruptiōis ſordidat̉. Cedar em̄ tenebre interpretat̉: ſalomon vero qui xp̄m ſi gnificat pacificus dicit̉: formoſam ergo ſeſicut pellem ſalomonis dicit: quia dū ſanctos quoſqꝫ qui ad imitationē xp̄i ſe mor tificāt imitari nō negligit: eoꝝ vtiqꝫ pulchritudini per ſimilitudinē ſe iungit. Ne vero proximi in eius nigredinē intenden tes minus exempla bonoꝝ eius ad imita tionē diligant: turpitudinis cauſam ſatiſfaciens oſtendit: dū ab ammiratiōe ſua filias hieruſalē repellit dicens: R Nolite me conſiderare ꝙ fuſca ſim: quia decolorauit me ſol¶ Per ſolem xp̄us ſignificat̉. Sol ergo eē decolorauit: quia quantūlibet fulgeat anima in cōparatione xp̄i fulgorem amittit. Sunt quippe nonnulli: qui in hac nocte mūdi velut ſtelle hoībus fulgent lumina ria ꝓximis appareāt: ſed mox vt iuſticie xp̄i ſe comparāt: quaſi ſine luce ſunt: qui bene incōparabiliter prius hoībus lucebant. Qualiter vero ad hoc peruenerit: vt aliquantulū luceret: on̄dit cū ſubiūgit. ¶ Filij matris mee pugnauerunt contra me: poſuerunt mecedem in vineis. Mater ſponſe ſancta eccleſia: filij matris ſancti apoſtoli extiterūt. Ante apoſtoloꝝ quippe predicationē pene totus mūdus rebellis extitit: oīs pene aīa idoloꝝ ſe cul tibus ſordidauit: ⁊ cupiditates ſceleratas accumulauit. Apoſtoloꝝ vero predicatio ſuperueniēs: ꝯtra oēs verbo pugnauit: in multis regnū demonū expugnauit ⁊ regnū xp̄i: id eſt ſanctā eccleſiā ampliauit. Iunctā ergo xp̄o ⁊ ſanctificatā congregationē apoſtoli cuſtodē in vineis poſuerūt: quia primos credētes in eccleſias per mundū vt eas ⁊ congregarent ⁊ cuſtodirēt: diſperſerūt. Cuius diſperſiōis cauſa oſtendit dicens: M¶ Uineā meā nō cuſtodiui. ¶ Quid per vineā ſingulariter: niſi iudea deſignat̉: que a ſe fideles expulit: qꝛ cuſto diri aſpernabat̉. Predicatiōe quippe expugnata ſponſa xp̄i facta: anima dilectiōe ardet: ⁊ inquirendo eū quem diligit in intimis ſe exercet dicens: ¶ Indica mihi quē diligit ani ma mea: vbi paſcas: vbi cubes in meridie: ne vagari incipiam per greges ſodaliū tuorum: In meridie xp̄us ſub vmbra paſcit ⁊ cubat: quia in refrigeratiōe ſpirituſſancti ſibi quaſi requiē ⁊ paſtū parat. Per meridiem quippe ardor vicioꝝ exprimit̉ Per vmbrā vero ſpūalis gratie flatus deſigna tur. Meridie ergo feruēte in vmbra xp̄s requieſcit: qꝛ duꝫ in reprobis eſtus vicio rū flagrat: ip̄e ſponſe ſue ſpiritū refrigerij tribuit: ⁊ in ea ſibi delectabilē locū quietis efficit. Sed hec ſibi ſponſa indicari de poſcit: qd̓ nulli vnꝙͣ declarat̉: niſi ei qui eiuſdē ſanctificatricis gratie munus percipit. Quare vero ad hec ꝑcipiēda eſtuet manifeſtat cum ſubdit̉: Ne vagari incipiam per greges ſodalium tuorum. Uere in quo xp̄s non cubat vagat̉: quia mens: quā ille ſuauis ⁊ ponderoſus xp̄i ſpiritus nō implet: multis cogitatiōibus diſſoluta circumfert̉. Sed qui ſunt ſodales xp̄i: per quoruꝫ greges ſponſa vagari pertimeſcit: niſi falſi xp̄iani: qui aut ob no minis ſolius: aut etiā ſacramentoꝝ cōmunionē fratres xp̄i vocant̉: qꝛ electis quos ipſe fratres vocauit: in eccleſia cohabitādo ſociant̉. Quoꝝ multitudīes bene per exprobrationē greges appellant̉: qꝛ dum quaſi irratiōabilia anīalia ſine ordine viuūt: ſeductoribus ſpiritibus ad deuoran
zum Hauptmenü